The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum comitiorum tempus adpeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium conlegam dictatorem dixit, Livius Q. Caecilium magistrum equitum.

a M. Livio dictatore creati

434
consules L. Veturius Q. Caecilius, is ipse, qui tum erat magister equitum. inde praetorum comitia habita.

creati C. Servilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat.

comitiis perfectis dictator magistratu abdicato dimissoque exercitu in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas,

qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuvissent.

haec eo anno domi militiaeque gesta.

ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Servilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi plebei semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino.

tertio decimo anno Punici belli L. Veturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus, ut cum Hannibale bellum gererent, provincia decreta.

praetores exinde sortiti sunt, M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. Servilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam.

exercitus ita divisi: consulum alteri, quem C. Claudius prioris anni consul, alteri, quem Q. Claudius propraetor — eae binae legiones erant — habuissent exercitum;

in Etruria duas volonum legiones a C. Terentio propraetore M. Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet;

et Q. Mamilio, ut collegae iuris dictione tradita Galliam cum exercitu, cui L. Porcius propraetor praefuerat, obtineret, decretum est, iussusque populari agros Gallorum, qui ad Poenos sub adventure Hasdrubalis defecissent.

C. Servilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data.

ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus; novam legionem, quam Ti. Claudius traiceret secum, consules conscripserunt.

Q. Claudio, ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo, ut Capuam provinciam haberet, prorogatum

435
in annum imperium est.

M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritumae orae praefuerat, triginta navibus C. Servilio traditis cum cetera omni classe redire ad urbem iussus.