Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas — fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor — Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere.
nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium.
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque, qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.
ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum
altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque septuaginta navium partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.
ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque.
ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret, unde exercitui, qui ad Tarentum aestiva acturus esset, posset praeberi.
ceterum transportati milites in Siciliam — et erant maior pars Latini nominis sociorumque prope magni motus causa fuere: adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent.
fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus, stipendiis se exhaustos esse;
quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi civem, qui ab Romano miles lectus sit, quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exilium verius quam in militiam ablegari.