Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicae rei egerunt: mors diremit L. Veturi; inde et Licinius censura se abdicavit. aediles curules L. Veturius

et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt. aediles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa aenea ad Cereris dedere, et ludos pro temporis eius copia magnifici apparatus fecerunt.

exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque cum agmine captivorum

364
ingressus urbem magnum concursum fecit.

postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniae, uno die receptasque aliquot urbes, quae defecissent, novasque in adscitas exposuit.

ex captivis comperta iis fere congruentia, quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae. maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam vix Hannibali atque eius armis obsistentem.

productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.

Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse, qui anno insequenti captam tradiderint;

sed mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.

Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.

M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.

exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones, quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus ut in Etruriam succederet;

C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam exercitumque, quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius obtineret.

C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretae. M. Valerio cum L. Cincio —