Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent senatus,

quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est;

omniaque templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutae metu deis immortalibus grates agerent.

statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque solvendo auderent.

C. Claudius consul cum in castra redisset caput Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere, quae acta essent, iussit.

Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse;

castrisque inde motis, ut omnia auxilia, quae diffusa latius tueri non poterat, in extremum Italiae angulum Bruttios eontraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.

421

Res in Hispania prospere gestae a Silano Scipionim legato et ab L. Scipione fratre adversus Poenos, a Sulpicio proconsule socio Attalo rege Asiae adversus Philippum regem Macedonum pro Aetolis referuntur. cum M. Livio et Claudio Neroni consulibus triumphus decretus esset, Livius, qui in provincia sua rem gesserat, quadrigis invectus est, Nero, qui in collegae provinciam, ut victoriam eius adiuvaret, venerat, equo secutus est, et in hoc habitu plus gloriae reverentiaeque habuit: nam et plus in bello quam collega fecerat. ignis in aede Vestae neglegentia virginis, quae non custodierat, extinctus est; caesa est flagro. P. Scipio in Hispania cum Poenis debellavit XIIII anno eius belli, quinto post anno quam ierat, praeclusisque in totum possessione provinciae eius hostibus Hispanias recepit; et a Tarracone in Africam ad Syphacem regem Massyliorum transvectus foedus iunxit. Hasdrubal Gisgonis ibi cum eo in eodem lecto cenavit. munus gladiatorium in honorem patns patruique Carthagini nova edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his, qui aut in honorem ducis aut ex provocatione descendebant; in quo reguli fratres de regno ferro contenderunt. cum Gisia urbs obpugnaretur, oppidani liberos et coniuges rogo extructo occiderunt et se insuper praecipitaverunt. ipse Scipio, dum gravi morbo inplicitus est, seditionem in parte exercitus motam confirmatus discussit, rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditionem venire, et amicitia facta cum Masinissa rege Numidarum, qui illi auxilium, si in Africam traiecisset, pollicebatur, cum Gaditanis quoque post discessum inde Magonis, cui Carthagine scriptum erat, ut in Italiam traiceret, Romam reversus consulque creatus. Africam provinciam petenti contradicente Q. Fabio Maximo Sicilia data est, permissumque, ut in Africam traiceret; si id e re publica esse censeret Mago Hamilcaris filius a minore Baliari insula, ubi hiemaverat, in Italiam traiecit.

422

cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est.

Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique. Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat;

nostri maris ora omnisque Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanae dicionis erat.

novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum numerum armasset,

Scipio adversus eum M. Silanum cum decem plus milibus militum, equitibus quingentis misit.

Silanus quantis maximis potuit itineribus — inpediebant autem et asperitates viarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae — , tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.

eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra.

ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.

ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.