Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et primo magis auribus quam animis id acceptum erat ut maius laetiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent, et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur.

litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu.

hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur.

tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter inpotentes eius animos potuit.

in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos consulumve litteras audissent.

ipsos deinde adpropinquare legatos adlatum est. tunc enim vero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes.

ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit.

legati — ii erant L. Veturius Philo P. Licinius Varus Q. Caecilius Metellus — circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum, quae acta essent, percunctarentur.

et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium

420
suum.