Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neminem Siculum, qui fugati metu inde afuerint, non esse; omnis urbes, agros suos reductos arare, serere;

desertam recoli tandem terram, frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium.

exim Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant senatum introductis, honores omnibus ad exsolvendam fidem consulis habiti.

Muttines etiam civis Romanus factus rogatione ab tribuno plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

dum haec Romae geruntur M. Valerius quinquaginta

361
navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso agrum Uticensem escensionem fecit;

eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque Siciliam tramisit, tertio decumo die, quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.

ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo statu Africae res essent:

quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci,

qui Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore Italiam transgressus iungeret se Hannibali;