The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Nero primum cum omni equitatu advenit, Porcius deinde adsecutus cum levi armatura.

qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere, quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet,

advenit Livius peditum omnibus non itineris modo, sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.

sed ubi omnes copias coniunxerunt, derectaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit, media acies praetori tuenda data.

Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos locat, circa eos laevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, tantum iis fidens, quantum ab hoste timeri eos credebat;

ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis — et ibi maxime in vetere milite spem habebat — sumpsit;

Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominent collis tegebat.

ea frons, quam Hispani tenebant, cum sinistro Romanorum cornu concurrit; dextra omnis

417
acies extra proelium eminens cessabat;

collis oppositus arcebat, ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur. inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.

ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani, vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures, durum in armis genus. eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco;

deinde crescente certamine et clamore inpotentius iam regi et inter duas acies versari, velut incerti, quorum essent, haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis.

Claudius “quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?” clamitans militibus, cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset,

postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat,

post aciem circumducit et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in dextrum hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit, ut, cum ostendissent se ab latere, mox in terga iam pugnarent.

ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque, et ad Gallos iam caedes pervenerat. ibi minimum certaminis fuit:

nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;

et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes capiendosque adfatim praebebat.