Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit, quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quae ante non viderat, et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita visa est.

suspicatus enim id, quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad fiumen, unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris at ex recenti via essent;

simul circumvehi procul castra iubet specularique, num auctum aliqua sit vallum, et ut attendant, semel bisne signum canat in castris.

ea cum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem faciebant: bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livii, altera L. Porci, neutris quicquam, quo latius tenderetur, ad munimenta adiectum.

illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit, quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse. duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset, cura angebat.

minime id, quod erat, suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quo castra conlata haberet, ignoraret;

profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset.

interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere, interceptisque iis consulem ad sese opprimendum adcelerasse. his anxius

416
curis extinctis ignibus vigilia prima dato signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri iussit.

in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum flumen tranavit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot itinere ac vigiliis sternunt somno corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.

Hasdrubal dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum iter errore revolvens baud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus erat.

sed cum quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inveniret vada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.

Nero primum cum omni equitatu advenit, Porcius deinde adsecutus cum levi armatura.