Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse.

consilio dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in aciem procedunt.

iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit, quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quae ante non viderat, et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita visa est.

suspicatus enim id, quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad fiumen, unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris at ex recenti via essent;

simul circumvehi procul castra iubet specularique, num auctum aliqua sit vallum, et ut attendant, semel bisne signum canat in castris.

ea cum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem faciebant: bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livii, altera L. Porci, neutris quicquam, quo latius tenderetur, ad munimenta adiectum.

illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit, quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse. duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset, cura angebat.

minime id, quod erat, suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quo castra conlata haberet, ignoraret;

profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset.