Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter, felix pugna,

matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum, quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque

et offerre et fatigare precibus, ut, quae ipsis iumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare.

modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis abire nec subsistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.

et ad collegam praemissi erant, qui nuntiarent adventum percunctarenturque, clam an palam,

414
interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi melius visum est.

tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet:

neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat,

offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.

ad Senam castra alteriue consulis erant, et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam adpropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur.