Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis abire nec subsistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.

et ad collegam praemissi erant, qui nuntiarent adventum percunctarenturque, clam an palam,

414
interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi melius visum est.

tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet:

neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat,

offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.

ad Senam castra alteriue consulis erant, et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam adpropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur.

silentio ingressi, ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti, cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit.

castra iuncta consulum castris habebat et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat.

multorum eo inclinabant sententiae, ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae differretur;

Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit, ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent: