The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset,

413
paucis milites alloquitur.

negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum.

ad certam eos se victoriam ducere: quippe ad quod bellum collega non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent maiores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.

auditum modo in acie — nam ne ante audiatur, daturum operam — alterum consulem et alterum exercitum advenisse dubiam victoriam facturum.

famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos; gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos;

semper quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse. cernere ipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur.

et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota ac preces et laudes ibant: illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse.

deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter, felix pugna,

matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum, quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque

et offerre et fatigare precibus, ut, quae ipsis iumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare.

modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis abire nec subsistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.

et ad collegam praemissi erant, qui nuntiarent adventum percunctarenturque, clam an palam,

414
interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi melius visum est.