Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque inpigrum ducem, per tot annos in Hispania exercitatum bello, gemina victoria insignem duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.

nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse:

quippe in iis locis hunc coegisse exercitum, quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset.

adiciebant etiam periti rerum Hispaniae, cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.

omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset,

413
paucis milites alloquitur.

negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum.

ad certam eos se victoriam ducere: quippe ad quod bellum collega non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent maiores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.

auditum modo in acie — nam ne ante audiatur, daturum operam — alterum consulem et alterum exercitum advenisse dubiam victoriam facturum.