Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis,
ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis, qui in vallo portisque se ostenderent, relictis profectus Apuliam petere intendit.
ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem, qui prima luce obambulaverant, parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt, receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias redduxit.
postero die luce prima profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens procul Venusia hostem adsequitur.
ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit.