Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit.

Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio.

ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.

Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos defecissent.

eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat.

Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum;

quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.