Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari.

ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret, quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset.

eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes.

regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos;

nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium P. Poetelium P. Popillium.

dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire.

iis quoque quae darentur, portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.

et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M’. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

360

multa ea aestate, qua haec facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum;

isdem ferme diebus Anagniae terram ante ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;

Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo

Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse.

haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandate L. Cincio praetori, M. Messalla praefecto classis cum parte navium Africam praedatum simul speculatumque, quae populus Carthaginiensis ageret pararetque, misso,

ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit.

ibi de suis rebus gestis commemoravit: cum annos prope sexaginta Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se provinciam confecisse; neminem Carthaginiensem Sicilia esse;

neminem Siculum, qui fugati metu inde afuerint, non esse; omnis urbes, agros suos reductos arare, serere;