Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego.

censa civium capita

403
centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus, quam qui ante bellum fuerat.

eo primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio.

et plebei ludi biduum instaurati a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris eidem dederunt; et epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero

et M. Livius iterum. qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiri iusserunt.

C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent; A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit.

summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet. binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria,

duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;

duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creavit, in ceteras consules miserunt.

priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat.

sub unius prodigii ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Menturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta;

Menturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.