The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum circumspicerent patres, quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero; ei conlega quaerebatur.

et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque, quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal;

temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto conlega censebant. M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus,

quam ignominiam adeo aegre tulerat, ut rus migraret et per multos annos et urbe et coetu caruerit hominum.

octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem; sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in vultu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae.

L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt.

sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere.

ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse, quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset:

C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari conlegam posse, quia duos patricios creari non liceret;

eandem causam in T. Manlio esse, praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset. egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio conlegam adiunxissent.

nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus rem in civitate is,

cui deferebatur honos, abnuebat,

401
levitatem civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre; eodem honores poenasque congeri.

si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent?

haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exilio patriam pulsam sede sua restituisse; ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse.

adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.