Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam, quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis;

praebuissetque dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. vagabatur enim cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque,

et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus, eo solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat.

neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiae fecisse.

uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.

per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum, quod ab Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum.

Cycliadas — penes eum summa imperii erat — Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eliorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant.

profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Elium agrum a Dymaeo dirimit.

primum

398
diem, quo fines hostium ingressi sunt, populando absumpserunt. postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus, qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.

ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset, intrasse Elim.