Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit.

Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant; Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis traducti inter multas magnasque res,

quae nunc nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne

359
Tarentinae quidem arcis excidit memoria.

M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in praesidium cum missi.

iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus. sed litterae Marcelli negantis e re publica esse vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam iniecerant,

ne aut consulem tum maxime res agentem a bello avocarent, aut in annum consules deessent.

optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari.

ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret, quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset.

eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes.

regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos;

nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium P. Poetelium P. Popillium.

dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire.

iis quoque quae darentur, portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.

et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M’. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

360

multa ea aestate, qua haec facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum;

isdem ferme diebus Anagniae terram ante ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;

Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo

Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse.

haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.