Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum, cui conlega praefuerat, M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit;

ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate vulnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:

se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes, cum quibus quae vellet de re publica loqueretur.

hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex. Iulius Caesar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset.

hi nuntiare consuli iussi, ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa;

si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones, in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.

eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio

395
armato vastavit. inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.

octoginta erant et tres naves. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. decem et octo navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit. eadem aestate

et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli navibus per fretum, quod Naupactum et Patras interfluit — Rhion incolae vocant — , exercitu traiecto depopulati erant.

Attalum quoque regem Asiae quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo concilio detulerunt, fama erat in Europam traiecturum.

ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum absente Attalo creatus erat, occurrerunt.

habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit; mille admodum hostium utraque pugna occidit.

inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum reduxit. in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque.

eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander rex Athamanum.

omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius grave libertati futurum rebus Graeciae immisceretur. de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum,

concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae.

profectus inde

396
rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret.