Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert.

ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus, et morte conlegae et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit.

ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.

anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne cui dolus

393
necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios, occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:

ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius Salapiam venerat, quam litterae ab allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte, quae diem secutura esset, Salapiam venturum; parati milites essent, qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset.

sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio —

perfuga autem Romanus erat — , ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt,

custodias in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat opponunt.

Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles, aperireque portam iubent: consulem adesse.

vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam. cataracta deiecta clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ubi subire recti possent.

vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magr — sonitu cecidit.

Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.

ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat.

Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem prima spes morte

394
nuntiata Marcelli adfulsit.