Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

movit ea

391
res Marcellum et conlegae “quin imus” inquit “ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis nostris certius dabit consilium.”

adsentienti Crispino cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur;

secuti tribuni militum, M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M’. Aulius.

immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse, quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse,

quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.

ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale, ut numquam satis castra castris conlata crederet.

tum quoque vallo egrediens signum dedit, ut ad locum miles esset paratus, ut, si collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colligerent ac sequerentur.

exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat, ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur.

non ante apparuere, quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat, quam circumiere, qui ab tergo intercluderent viam.

tum undique omnes exorti et clamore sublato impetum fecere. cum in ea valle consules essent, ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset.

non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant;

sed postquam vulneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum

392
videre, tum et ipsl — perpauci autem supererant — cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt.

interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M’. Aulius occisus, L. Arrenius captus. et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt. equitum tres