Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praetores in provincias profecti; consules religio tenebat, quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant.

et ex Campania nuntiata erant, Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis — adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos — mures in aede Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse, et Ostiae murum portamque de caelo tactam,

Caere vulturium volasse in aedem Iovis, Vulsiniis sanguine lacum manasse.

horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae, diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.

ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque,

quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.

eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus, ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium idus Quintiles. is dies deinde sollemnis servatus.

de Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus. itaque C. Hostilio scriptum

388
est, ne differret obsides ab Arretinis accipere, et, cui traderet Romam deducendos, C. Terentius Varro cur, imperio missus.

qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam, quae ante urbem castra habebat, in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit.

cum senatus biduum ad considerandum tempus peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussit tribunos militum praefectosque socium 4 et centuriones, ne quis nocte urbe exiret.

id neglegentiusque factum: septem principes senatus, priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum liberis evaserunt.

postero die luce prima, cum senatus in forum citari coeptus esset, desiderati, bonaque eorum venierunt. a ceteris senatoribus centum viginti obsides, liberi ipsorum, accepti traditique C. Terentio Romam deducendi.

is omnia suspectiora, quam ante fuerant, in senatu fecit. itaque tamquam imminente Etrusco tumultu legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius, eamque habere in praesidio urbis;