Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et Romani et plebei eo anno in singulos dies instaurati. aediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba, plebei C. Servilius et Q. Caecilius Metellus.
Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem agrarium occisum a Bois circa Mutinam esse opinio per decem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis constabat.
Undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum — ut numeretur consulatus, quem vitio creatus non gessit — et T. Quinctius Crispinus.
utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo prioris anni exercitus — tertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat — , ita, ut ex tribus eligerent duo, quos vellent, tertius
ceterae provinciae ita divisae: praetoribus P. Licinio Varo urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio Flamini Tarentum.
prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione obtineret.
prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret, quibus praetor obtinuisset.
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae naves, quas P. Scipio ex Hispania misisset.
et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti; Scipio ex octoginta navibus, quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat, quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus,
quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.