The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum;

accusavitque tribunus plebis non Marcellum modo sed omnem nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri, ut Hannibal decimum iam

385
annum Italiam provinciam habeat, diutius ibi quam Carthagine vixerit.

habere fructum imperii prorogati populum Romanum: bis caesum exercitum eius aestiva Venusiae sub tectis agere.

hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum, ut non rogatio de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.

additur conlega T. Quinctius Crispinus, qui tum praetor erat. postero die praetores creati P. Licinius Crassus Dives pontifex maximus, P. Licinius Varus, Sex. Iulius Caesar, Q. Claudius Flamen.

comitiorum ipsorum diebus sollicita civitas de Etruriae defectione fuit.

principium eius rei ab Arretinis fieri C. Calpurnius scripserat, qui provinciam pro praetore obtinebat. itaque confestim eo missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si digna videretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret. eo metu conpressi Etrusci quieverunt.

Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est, ut redirent, cum Fabius consul Romam venisset. ludi

et Romani et plebei eo anno in singulos dies instaurati. aediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba, plebei C. Servilius et Q. Caecilius Metellus.

Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem agrarium occisum a Bois circa Mutinam esse opinio per decem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis constabat.