The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Hasdrubal, iam antequam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit.

Scipio castris hostium potitus, cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum duo milia equitum invenit. ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit.

circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellavit.

tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent; regium nomen, alibi magnum, Romae intolerabile esse.

regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, taciti iudicarent, vocis usurpatione abstinerent.

sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio aspernantis.

dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos, quos vellet, eligere Indibilem iussit.

cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.

quem cum percunctaretur Scipio, quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset,

383
Numidam esse se ait, Massivam populares vocare; orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse.

prohibitum propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium inisse; eo die, quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse.

Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant, peragit; inde cum se in praetorium recepisset, vocatum eum interrogat, velletne ad Masinissam reverti.

cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi, quoad vellet, equitibus dimisit.