Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit; quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.

ita prorsus respondet Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset.

productae deinde in conspectum iis coniuges liberique gaudio redduntur.

atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta fides, ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.

proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant.

in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset.

in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.

atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt.

nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.

suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido faciliori ascensu ambibat.

in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam

381
stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.

Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus: