Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

alii alios passim sine discrimine armatos inermisque caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur,

378
extinguendam.

tum a caede ad diripiendam urbem discursum. milia triginta servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri octoginta tria milia pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum ornamenta — aequaverint.

sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interroganti scriba, quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis — di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati — , deos iratos Tarentinis relinqui iussit.

murus inde, qui urbem ab arce dirimebat, dirutus est ac disiectus. dum haec Tarenti aguntur, Hannibal, iis, qui obsidebant,

in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, “et Romani suum Hannibalem” inquit “habent:

eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.” ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constituerat loco, quinque milia ferme ab urbe posuit castra. ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit.

inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos inpunita iis priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent.

Fabius quae adferrent vera esse ratus diem, qua accessurus esset Metapontum, constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.

enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, procul Metaponto insidias ponit.

Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt; hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.

Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi metu gravioris quaestionis detegunt insidias.

aestatis eius principio, qua haec agebantur,

379
P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis partim obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.