Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;

vulnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit; cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.

speculatores, qui prosequerentur agmen, missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere. isdem ferme diebus

et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus habebant, dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti.

et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem, quae data Lucanis erat, condicionem deditionis petentes venissent.

Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. ibi ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum.

inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves, quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique

376
missilium telorum genere instruit, onerarias quoque.

non eas solum quae remis agerentur, ut alii scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus vulnerarent moenium propugnatores.

hae naves ut ab aperto mari urbem adgrederentur, instructae parataeque sunt. et erat liberum mare classe Punica, Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.

in Bruttiis interim oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.

Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.

is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter popularis tam honorati, spem nactus per sororem quolibet inpelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit.

quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci, cui praepositus erat.