Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.

tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam in castra paventes conpulsi sunt.

nam super alia, quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta: caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.

nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;

vulnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit; cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.

speculatores, qui prosequerentur agmen, missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere. isdem ferme diebus

et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus habebant, dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti.

et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem, quae data Lucanis erat, condicionem deditionis petentes venissent.

Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. ibi ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum.

inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves, quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique

376
missilium telorum genere instruit, onerarias quoque.