Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.

hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed etiam avide direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.

Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.

sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra

372
inde movit. aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit.

Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen.

nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.

postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen multis verbis adhortatus milites, ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:

urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse: si uno proelio haud incruentus abeat,

quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est.

cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus vidit, legionem in primam aciem inducit.

dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.

cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius.

signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit, duo de legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.