Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit.

in Albano monte tacta

370
de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua et ostium lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque: haec de caelo tacta.

cruentam etiam fluxisse aquam Albanam auctores erant; et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, manum sponte sua prolapsum;

et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus,

ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone, appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum natum.

ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria et obsecratio in unum diem indicta; et decretum, ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis annis voti factique erant, voveret faceretque. per eos dies

et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit. creati censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.

ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent, ex auctoritate patrum latum plebem est, plebesque scivit.

senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Semproni lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat,

ut qui primus censor ex iis, qui viverent, fuisset, eum principem legerent: is T. Manlius Torquatus erat;

Sempronius, cui di sortem legendi dedissent, ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum principem Romanae civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset.

cum diu certatum verbis esset, concedente conlega lectus a Sempronio princeps in senatu Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem.

in equestribus

371
quoque notis eadem servata causa; sed erant perpauci, quos ea infamia attingeret.

illis omnibus — et multi erant — adempti equi, qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis, quae equo publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent.

magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt, qui equo merere deberent; atque ex iis, qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant, omnes aerarios fecerunt.

locaverunt inde reficienda, quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.