Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quae officio decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse.

permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent.

pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites ex formula

369
paratos esse,

et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse.

consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.

senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.

ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et et Hadriani et Firmani et Ariminenses,

et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses.

harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae.

duodecim aliarum coloniarum, quae detractaverunt imperium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus. ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.

cetera expedientibus quae ad bellum opus erant, consulibus aurum vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo auri.

inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori,

qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.