Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit.

ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta

356
erant, oppressa. praeda — et aliquantum eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa.

ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe.

castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae Herdoneae, quae post cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata.

neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est.

ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.

par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt.

ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem nominis

quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.