Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent;

fraudem quoque super tumultum adiectam inmissis ab Hannibale, qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque

299
militum in proxumos montes fugere;

sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos.

hoc ultimum — utcumque initum finitumque est — ante deditionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus.

matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum,

nihil ad spem adgnoscentem dixisse ferunt “ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet.”

ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis, qui nati in spem honorum erant,

honores detrectantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.

ceterum Hannibal ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse,

ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra.

multa secum, quonam inde ire pergeret, volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii vulgo fremebant et ipse non dissimulabat:

necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse;