Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat.

sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.

itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt.

et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia

347
atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;

quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse, opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.

Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.

ipse, ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses nunc levibus cumbis, nunc, ubi eae slueren;, stagnum conpertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit.

medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret.

hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.

ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod e turribus pugnantis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent. at parte in alia quingentis

et per stagnum facilis transitus et in murum ascensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde periculum ostendebatur.