Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant.

et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam vis adhibere poterat.

dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.

inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat.

sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.

itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt.

et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia

347
atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;

quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse, opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.