Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:

“ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam rationem exactam, milites, habet. oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam.

hic sunt obsides nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quae nunc sub Carthaginiensibus sunt, in dicionem tradent;

hic omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit;

hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostis nudabit.

potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque arbe, tum opportunissima portu egregio, unde terra marique, quae belli usus poscunt, suppeditentur. quae cum magna ipsi habebimus, tum dempserimus hostibus multo maiora.

haec illis arx, hoc horreum, aerarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gadis statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.” * * *

* armaverat. cum terra marique instrui oppugnationem videret, et ipse copias ita disponit: oppidanorum duo milia ab ea parte,

qua castra Romana erant, opponit, quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso inponit; multitudinem aliam, quo clamor, quo subita vocasset res, intentam ad omnia occurrere iubet.

patefacta deinde porta eos, quos in via ferente ad castra hostium instruxerat, emittit. Romani duce ipso praecipiente

346
parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent.

et primo impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostis, sed adeo effusis institerunt, ut nisi receptui cecinisset, permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur.

trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit. multae stationes pavore atque fuga desertae sunt, relictique muri, cum, qua cuique erat proximum, desiluissent.

quod ubi egressus Scipio in tumulum, Mercuri vocant, animadvertit, multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.

ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis — ingens enim iam vis omnis generis telorum e muris volabat — ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt,

quodque ad accendendos animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.

itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant.

et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam vis adhibere poterat.

dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.