Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cetera, quae munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit; circumvectusque

345
classem cum monuisset praefectos navium, at vigilias intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari,

regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:

“ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam rationem exactam, milites, habet. oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam.

hic sunt obsides nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quae nunc sub Carthaginiensibus sunt, in dicionem tradent;

hic omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit;