The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copias — erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites — Hiberum traiecit.

ibi

344
quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit,

urbem ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam — ibi ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant — ,

sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora, qua nostro adiacet mari.

nemo omnium, quo iretur, sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.

septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est terra marique. castra ab regione urbis, qua in septentrionem versa est, posita; his ab tergo — nam frons natura tuta erat — duplex vallum obiectum.

etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duomilia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus mille et ducentos passus in latitudinem patens.

huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari; ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.

continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus,

seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.