Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli nobis resistere poterunt. vos modo, milites, favete nomini Scipionum, suboli imperatorum vestrorum velut accisis recrescenti stirpibus.

agite, veteres milites, novum exercitum novumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a vobis peragratas.

brevi faciam, ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta corporis,

ita ingenii, fidei virtutisque effigiem vobis reddam, ut revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.”

hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copias — erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites — Hiberum traiecit.

ibi

344
quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit,

urbem ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam — ibi ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant — ,

sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora, qua nostro adiacet mari.

nemo omnium, quo iretur, sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.

septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est terra marique. castra ab regione urbis, qua in septentrionem versa est, posita; his ab tergo — nam frons natura tuta erat — duplex vallum obiectum.

etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duomilia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus mille et ducentos passus in latitudinem patens.