The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in Hispania principio veris P. Scipio navibus deductis evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet.

eodem legiones ex hibernis convenire cum iussisset, ipse cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est. quo cum venisset, adloquendos maxime veteres milites, qui tantis superfuerunt cladibus, ratus contione advocata ita disseruit:

“nemo ante me novus imperator militibus suis, priusquam opera eorum usus esset, gratias agere iure ac merito potuit;

me vobis, priusquam provinciam aut castra viderem, obligavit fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum vivos mortuosque fuistis,

deinde quod amissam tanta clade provinciae possessionem integram et populo Romano et successori mihi virtute vestra obtinuistis.

sed cum iam benignitate deum id paremus atque agamus, non ut ipsi maneamus in Hispania, sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus transitu hostes, sed ut ultro transeamus transferamusque bellum,

vereor, ne cui vestrum maius id audaciusque consilium quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro

342
aetate mea videatur.

adversae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium, ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus, interfecti sunt;

sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum virtus desperare de summa rerum prohibet. ea fato quodam data nobis sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.

vetera omitto, Porsinam, Gallos Samnites; a Punicis bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt!

quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus ant, quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia, Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum?

adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem: in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis populi Romani, haec omnia strata humi erexit ac sustulit.

vos omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpis Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset, nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas adversas sustinuerunt.

nunc benignitate deum omnia secunda prospera, in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur; in Sicilia Syracusae,

Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes receptaque provincia in dicione populi Romani est;

in Italia Arpi recepti, Capua capta; iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus, nihil iam maius precatur deos, quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.

quid igitur minus conveniat, milites, quam, cum aliae super alias clades cumularentur, ac di prope ipsi cum Hannibale starent,

343
vos hic cum parentibus meis — aequentur enim etiam honore nominis — sustinuisse fortunam populi oomlani, nunc eosdem, cum illic omnia secunda laetaque sunt, animis deficere?

nuper quoque quae acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam ***. nunc dii immortales imperii Romani praesides, qui centuriis omnibus, ut mihi imperium iuberent dari, fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt.

quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.

quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax. vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant, tres duces discordantes, prope at defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere: