Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat. at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit.

337

arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellabat.

enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est:

aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit.

ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum — quingenti autem Numidae erant — Salapiaque traderetur Marcello.

nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat,

tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex ius in potestatem hostium vivi venerunt.

plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.