Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit.

ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum — quingenti autem Numidae erant — Salapiaque traderetur Marcello.

nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat,

tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex ius in potestatem hostium vivi venerunt.

plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.

per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium, quod ibi erat, Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant,

qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme navium Regii stabat.

praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris.

primo quinque naves quarum maximae duae triremes, a Marcello ei traditae erant, postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes;