Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

senatorum omnium quique magistratus Capuae, Atellae, Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt, libera corpora, quae venum dari placuerat, Romam mitti ac Romae venire.

signa, statuas aeneas, auae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium reiecerunt.

ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant, Campanos dimiserunt. nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.

dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus.

scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules,

ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.

ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse.

per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui

334
praeter terram nudam ac vastam habere. tecta hosti, incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando;