Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam.

Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae pretium est omnia enumerare.

aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas extra filias, quae enupsissent, priusquam in populi Romani potestatem venirent;

alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt, publicanda necne bona essent.

pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virile secus et omnia, quae solo non continerentur, restituenda censuerunt dominis.

Campanos omnis Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud

333
hostis essent,

liberos esse iusserunt ita, ut nemo eorum Civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum, qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret, locus ubi habitarent trans Tiberim, qui non contingeret Tiberim, daretur;

qui nec Capuae nec in urbe Campana, quae a populo Romano defecisset, per bellum fnissent, eos cis Lirim amnem Romam versus;

qui ad transissent, priusquam Capuam Hannibal veairet, cis Vulturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet.

qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.

senatorum omnium quique magistratus Capuae, Atellae, Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt, libera corpora, quae venum dari placuerat, Romam mitti ac Romae venire.

signa, statuas aeneas, auae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium reiecerunt.

ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant, Campanos dimiserunt. nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.