The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat.

neque enim poenas negare poterant, nec tyranni erant, in quos culpam conferrent;

sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superesse, quos nec sua conscientia, ut quicquam de se gravius consulerent, impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos adfinitatibus plerosque et propinquis etiam cognationibus ex conubio vetusto iunctos.

summotis deinde e templo paulisper dubitatur, an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset — mortuus enim post captam Claudius consul erat — , ut coram imperatore, qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.

dein cum M. Atilium C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent,

interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis, qui ad Capuam fuerant, maxima auctoritas erat,

“in consilio” inquit “arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur, ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset.

duas mulieres conpertum est, Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluviam, quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse:

332

ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio esse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat.

per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs, uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.

itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.”

L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: “omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli,

quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis, vos rogo, Quirites.”

plebes sic iussit: “quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus iubemusque.”