Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

reus ab se in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentis productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse,.

cum effuse omnes fugerent se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores.

qui autem solum se restantem prodesse rei, publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse?

non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere.

bis est accusatus pecuniaque anquisitum; tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites

cum vanum timorem ducis crederent, terga

295
dedisse, tanta ira accensa est, ut capite anquirendum contio succlamaret.

de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret,

tribuni plebis appellati conlegae negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei more permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato.

tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit.

inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae.

id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua,

postquam dies conitiorum aderat, Cn. Fulvius exulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exilium esse scivit plebs.