Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit:

Philippum, inferentem bellum Aetolis, in Macedoniam retro ab se conpulsum ad penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem.

326
haec de se deque provincia, cui praefuerat, consul.

tum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres, ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem, cui T. Otacilius praefuisset, Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.

exercitus eis duo decreti, qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae, quibus Sulpicius consul praefuisset, in Galliam mitterentur;

Galliae et legionibus praeesset, quem consul, cuius Italia provincia esset, praefecisset;

in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium;

exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent,

dimissis, qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis.

Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu, quem habuerat, quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius, conlega eius, omnem exercitum praeter socios navalis iussus dimittere est.

item ex Sicilia exercitus, cui M. Cornelius praeesset, ubi consul in provinciam venisset, dimitti iussus.

L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati duarum instar legionum.

totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Vulsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno praefuerat.

urbanas legiones ita scribere consules iussi, ne quem militem facerent, qui in exercitu M. Claudii, M. Valerii, Q. Fulvi fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanae legiones essent.